Satyrinae
Satyrinae sunt subfamilia Nymphalidarum, quae olim Satyridae, distincta familia, putabantur. Huic gregi sunt paene dimidium notarum Nymphalidarum. Aestimatur verus specierum Satyrinarum numerus esse plus quam 2400 (The Lepidoptera Taxome Project 2007).
Ordo : Lepidoptera
Rhopalocera
Superfamilia : Papilionoidea
Familia : Nymphalidae
Subfamilia : Satyrinae
Boisduval, 1833
Descriptio
recensereSatyricae plerumque sunt volatores tenues et saepe apricari nolunt. Erucae plantis monocotyledonibus, sicut Arecaceis, Poaceis, et Bambuseis, praecipue vescuntur. Morphinae aliquando cum hoc grege coniunguntur.
Taxinomia et systematica huius subfamiliae hodierno tempore penitus retractantur. Multum laboris L. D. Miller[2] insigniter subfamiliam ordinare auxiliatum est. Dyndirus (Capronnier, 1874) est satyrida incertae sedis. Praeter hoc genus, secundum recentiores Nymphalidarum investigationes, omnes satyrinae ad unum ex sex tribus ad tempus adsignatae sunt.[3] Pro indicibus singulorum, vide paginas tribuum.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Miller, L. D. 1968. The higher classification, phylogeny and zoogeography of the Satyridae (Lepidoptera). Memoirs of the American Entomological Society, 24.
- Savela, Markku. 2007. "Markku Savela's Lepidoptera and some other life forms: Satyrinae," www.nic.funet.fi.
- The Lepidoptera Taxome Project. 2007. "Taxonomy of butterflies: the scale of the problem," www.ucl.ac.uk.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Satyrinas spectant. |
Vide "Satyrinas" apud Vicispecies. |
- De Satyridis, apud situm insectlifeforms.com
- "Pictorial guide on Neotropical Satyrinae," apud situm satyrus.net
- Satyrinae, apud situm tolweb.org (Arbor Vitae)