Sara (vulgo: Sarah) Brightman (nata 14 Augusti in Berkhamsted, in Hertfordiensi comitatu Angliae), alumna Regalis Collegii Musici, est cantrix, supranistria, actrix et saltatrix Anglica. Primum innotuit saltatrix in Hot Gossip grege saltatorio, deinde in spectaculis musicis (Anglice musicals) egit, ut puta anno 1981 in Cats, spectaculo praeclaro. Hodie autem notissima est cantrix, quae voce suprano utitur, sed etiam carmina popularia canit. Cum in spectaculis musicis operaretur, Andream Lloyd Webber convenit, cui anno 1984 nupsit, sed anno 1990 hi divortium fecerunt. Unum ex carminibus eius notissimis est Con te partirò (notum etiam nomine Time to Say Goodbye), quod una cum Andrea Bocelli cecinit. Quocum etiam postea operata est.

Brightman anno 2007

Permultis linguis cantat, ut puta Anglice, Hispanice, Francice, Latine, Germanice, Italiane, Russice, Sinensi Mandarinica, Iaponice, Catalane.

Alba recensere

  • The Trees They Grow So High, 1988
  • As I Came of Age, 1990
  • Dive, 1993
  • Fly, 1995
  • Timeless (Time to Say Goodbye), 1997
  • Eden, 1998
  • La Luna, 2000
  • Harem, 2003
  • Symphony, 2008
  • A Winter Symphony, 2008
  • Dreamchaser, 2013

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saram Brightman spectant.