Sancta Rosalia (in dialecto Siciliae la Santuzza 'parva sancta' nata circa annum 1130; mortua die 4 Septembris anno 1156) fuit virgo et eremita in monte Peregrino prope Panormum, quae in Ecclesia Catholica Romana sancta habetur.

Sancta Rosalia

Virgo
Nata 1130 (?)
Mortua 4 Septembris 1156 (?)
Attributa Corona rosarum, lilium, calva
Patrona Sicilia, Bisbona, Panormus
Index Sanctorum

Fontes, qui a tempore sanctae repetunt, non exstant, omnes vitae post translationem reliquiarum conscriptae sunt, ut in processu canonizationis proponerentur. Quo die vel anno sancta nata aut mortua sit, nescitur. Narratio notissima vult Rosaliam filiam comitis Sinibaldi ex muliere Quisquina in Sicilia fuisse; iam adulescentem vitam Deo vovisse; post seditionem Normannorum contra regem patre capitis damnato anno 1160 Rosaliam recessum montis Peregrini petivisse, ubi sex annis post mortua esset. Aliae narrationes alia documentis aut inscriptionibus ficticiis confisae referunt.

In Iconographia Rosalia interdum monialis Graeca demonstratur. In iconem saeculi 13, quae nunc in museo dioecesano Panormitano asservatur, sancta Oliva(it), pristina Panormi patrona, a sancta Rosalia, Elia(it) et Venera comitata picta est.

De veneratione sanctae Rosaliae

recensere
 
Sancta Rosalia a pictore Hispanico Ioanne Baptista de la Peña saeculo XVIII picta.

Duo eremitae cultui sanctae Rosaliae anno 1625 denuo animam infuderunt. Se sanctam in somnis vidisse rettulerunt, quae, ubi reliquiae essent, sibi indicavisset. Corpus nulla tabe affecta rosis coronatum inventum esse. Translatio corporis Panormum in finem pestilentiae incidit, quamobrem sancta contra pestilentiam invocatur. Corpus sanctae in ecclesia cathedrali Panormitana oculis fidelium oblatum, secessus in monte Peregrino sanctuarium (sanctuarium Sanctae Rosaliae) factus est. Dies memoriales sunt 4 Septembris et in Sicilia etiam 15 Iulii (dies translationis). In festo sanctae Rosaliae Panormi arca reliquiaria exponitur, in viis processiones et spectacula pyrotechnica fiunt.

  • Originale delli testimonij di santa Rosalia: trascrizione del manoscritto 2 Qq E 89 della Biblioteca comunale di Palermo. A cura di Rosalia Claudia Giordano; presentazione di Filippo Guttuso appendice iconografica a cura di Rosalba Guarneri Enea. Panormi: Biblioteca comunale 1997

Bibliographia

recensere
  • Paulus Collura: Santa Rosalia nella storia e nell'arte. Santuario del Montepellegrino, Panormi 1977.
  • Maria Concetta Di Natale (ed.): Santa Rosalia nelle arti decorative. Introduzione di Antonino Buttitta. Con contributi di Paolo Collura e Maria Clara Ruggieri Tricoli. Archivio fotografico delle arti minori in Sicilia, Panormi 1991.
  • Maria Concetta Di Natale (ed.): Rosalia Sinibaldi. Da nobile a santa. MAVE, Panormi 1994
  • Eliana Calandra (ed.): Il Seicento e il primo Festino di Santa Rosalia. Fonti documentarie. ILA Palma, Panormi 1996.
  • Ekkart Sauser: "Rosalia von Palermo". In: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). Vol. 8, Bautz, Herzberg 1994, ISBN 3-88309-053-0, Col. 657–658.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctam Rosaliam Panormitanam spectant.
  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie •