Sancta Mors (Hispanice San La Muerte) est sanctus vulgaris qui, sceletus depictus, colitur in Paraquaria, Argentina septentriorientali (praecipue in provincia Corrientes sed etiam in Misiones, Chaco, et Formosa), et Brasilia meridiana (praecipue in civitatibus Paranensi, Cathariniana, et Rivo Magno Australi). Migrationis internae in Argentina ex annis 1960 causa, eius veneratio ad Maiorem Bonum Aerem et ad nationalem carcerum rationem extenditur.

Gauchito Gil (laeva) et Sancta Mors (dextra), par sanctorum populo gratorum, in Argentina exhibentur.

Sancta Mors sceletus depingitur mas, qui usitate falcem tenet. Quamquam Ecclesia Catholica docet adorationem Sanctae Mortis esse traditionem quae paganismum cum Christianitate miscet et negare fidem Christianam per quam Iesus mortem vincit, multi cultores putant venerationem Sanctae Mortis partem esse eorum fidei Catholicae.

Nexus interni

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere