Samuel Fridericus Nathanael Morus

Theologus germanus

Samuel Fridericus Philippus Nathanahel Morus (natus Lubae 30 Novembris 1736, mortuus Lipsiae 11 Novembris 1792) fuit philologus et theologus Lutheranus Germanicus.

Wikidata Samuel Fridericus Nathanael Morus
Res apud Vicidata repertae:
Samuel Fridericus Nathanael Morus: imago
Samuel Fridericus Nathanael Morus: imago
Nativitas: 30 Novembris 1736; Lauba Lusatorum
Obitus: 11 Novembris 1792; Lipsia
Patria: Germania

Morus fuit filius Nicolai Thomas Mori (1694-1757). A patre solidam primam eruditionem recepuit, quae in Gymnasio natalis urbis perficere fecit. Anno 1754 ipse intravit Universitatem Lipsiensem, ubi sub Ioanne Augusto Ernestio, studia linguistica complevit. Praeterea, ei fuerunt philosophiae professores Ioannes Henricus Winckler et Augustus Fridiricus Müller. Thelogiam autem didicit sub Christophoro Wolle, Christiano Augusto Crusio et Ioanne Christiano Hebenstreit. Anno 1760 factus est Magister philosophiae.

Postquam anno 1761 in Facultatem Philosophicam receptus est, paedagogus privatus fuit Lipsiae, inter alios filiorum Christiani Gottlieb Ludwig . Hic convenit Ioannem Wolfgang von Goethe. Anno 1763 collegiatus factus est apus magnum Collegium Principum. Anno 1768 nominatus est professor extraordinarius philosophiae apud Universitatem Lipsiensem et anno 1771 factus est professor ordinarius linguarum Graecae et Latinae. Postea, anno 1780, factus erat ephorus discipulorum stipendiariorum principis electoris et acroases habuerat de Novi testamenti intepretatione apud Facultatem theologicam. Anno 1782 factus est doctor theologiae et quartus theologiae professor ordinarius apud Universitatem Lipsiensem.

In hac institutione, anno 1785, tertia vice ad dignitatem professoris theologiae promotus est, et Domicellarius sociatus factus est Cicae et anno 1786 professor theologiae secundus idem atque decemvir Universitatis domicellariusque Misniae. Anno 1787 factus est assessor consistorii Lipsiensis et secundus professor theologiae Lipsiae. Mortuus est anno 1792.

Ut qui discipulus Ernesti fuerit, theologiam considerabat tamquam philosophus. Morus praecipue Novi Testamenti interpretatione eminebat, sed mansit quietus et inconspicuus quidam theologus Lutheranus, qui per Graecos et Romanos classicos ad theologiam pervenerat.

Quamquam in tempore suo alicuius momenti fuit, etiam apud peregrinas nationes, non perennis tamen gravitatis fuit auctor.

Morus quater fuit decanus facultatis theologiae. In semestri hiemali annorum 1774 et 1784 rector Universitatis Lipsiensis electus est.

  • Oratio Ingratos erga philosophiam videri, qui eius studia deserunt. Lipsiae, 1760
  • Diss. de cognatione historiae et eloquentiae cum poesi. Lipsiae, 1761
  • Auf Elisindens Hochzeitstag. Lipsiae, 1765
  • Oratio de dignitate fidelium e futuro eorum in vitam reditu cognoscenda. Lipsiae, 1765
  • Diss. defensio narrationum novi testamenti quoad modum narrandi. Lipsiae, 1766
  • Isocratis Panegyricus, recensuit et animadversionibus illustravit. Lipsiae, 1765 Ausgabe II multum aucta. Ausgabe III auctior (per Wendler) Lipsiae, 1804
  • Progr. de commendatione veri subtilitatis accessione. Lipsiae, 1768
  • Longinus de sublimitate, cum animadversionibus et versione nova. Lipsiae, 1769
  • Progr. de Euripidis Phoenissis. Lipsiae, 1771
  • Libellus animadversionum ad Longinum. Lipsiae, 1773
  • M. Antonini Imp. Commentarii, quos ipse sibi scripsit, cum syllabo variarum lectionum et coniecturarum partim veterum partim nunc recens additarum. Lipsiae, 1774
  • Xenophontis Cyropaedia, e recensione Hutchinsoni, cum selectis eiusdem notis. Accessit index Graecitatis. Lipsiae, 1774, 1783
  • Der Brief Pauli an die Römer. Lipsiae, 1775
  • Der Brief an die Hebräer. Lipsiae, 1776, 1781, 1786
  • Vita Jo. Jac. Reiskii. Lipsiae, 1776
  • Progr. de nexu significationum eiusdem verbi. Lipsiae, 1776
  • Progr. de discrimine sensus et significationis in interpretando. Lipsiae, 1777
  • Xenophontis historia Graeca; recensuit, animadversiones et indicem adiecit. Lipsiae, 1778
  • C. Julii Caesaris de bello Gallico et civili; accedunt libri de bello Alexandrino, Africano et Hispaniensi; e recensione Oudendorpii. Curavit editionem (et adnotationes atque indicem adiecit) etc. S. F. N. M. Lipsiae, 1780
  • Progr. Quibus caussis allegoriarum interpretatio nitatur. Lipsiae, 1781
  • Progr. ad locum Paulinum 2 Corinth. X, 12–17. Lipsiae, 1781
  • Philonis Judaei liber de virtutibus sive de legatione ad Caium Imperatorem. Lipsiae, 1781
  • Diss. inaug. super 1 Cor. XV, 35. 55. Lipsiae, 1782
  • Diss. de notionibus universis in theologia, Lipsiae, 1782
  • Progr. de utilitate notionum universarum in theologia. Lipsiae, 1782
  • Progr. ad locum Lucae II, 34. Lipsiae, 1783
  • Progr. de Deo, spiritu, ad popularem intelligentiam accommodate describendo. Lipsiae, 1783 Deutsch von P. C. G. Andrea. Dresdae 1793
  • Progr. Exemplum cogitandi de religione, nominatim de officiis, ex cap. XIV Epist. Pauli ad Rom. depromtum. Lipsiae, 1784; Theodisce a G. Göpfert versum, Chemnitz 1788
  • Progr. quo ostenditur, in tradenda religione huc etiam respiciendum esse, ut eam experiendo cognoscere Christiani possint. Lipsiae, 1784 Theodisce a Kreisamtmann Just versum titulo: Anleitung für künftige Religionslehrer, den öffentlichen Vortrag so einzurichten, dass dadurch die geistliche Erfahrung der Christen befördert werde. Lipsiae, 1785
  • Progr. ad memoriam Bestuchefianam primum celebrandam, super Gal. VI, 8. Lipsiae, 1784
  • Progr. De Christo, demandatum sibi a Patre duplex negotium exsequente cum virtute, et hactenus Patri obediente. Lipsiae, 1785
  • Predigten. Lipsiae, 1786
  • Progr. I-V de religionis notitia cum rebus experientiae obviis et in facto positis copulata. Lipsiae, 1786–87
  • Dissertationes theologicae et philologicae primum editae ac emendatae. Lipsiae, 1787, Folge II Lipsiae, 1794, Edition II Lipsiae, 1798
  • Progr. de homine submittente se Deo. Lipsiae, 1788 auch Deutsch erschienen von G. J. Petsche
  • Progr. quo continuatur disputatio de homine submittente se. Deo. Lipsiae, 1789 auch Deutsch erschienen von G. J. Petsche
  • Progr. Additamentum disputationis de homine submittente se Deo. Lipsiae, 1789 auch Deutsch erschienen von G. J. Petsche
  • Epitome Theologiae Christianae; futuris doctoribus religionis scripsit. Lipsiae, 1789. Ed 2a passim aucta. Lipsiae, 1790. Theodisce a J. F. Heynatz versa titulo: Kurzer Inbegriff der christlichen Gottesgelahrbeit für künftige Religionslehrer; nach der zweiten Ausgabe aus dem Lateinischen übersetzt. Lipsiae, 1794; etiam ab I. H. A. Schneider versa, titulo: Dogmatik, oder kurzer Inbegriff der christlichen Religion für künftige Religionslehrer. Halberstadt 1795, 1800
  • Diss. I et II ad locum Epistolae Paulinae Ephes. IV, 11–17. Lipsiae, 1792

Bibliographia

recensere
  • Heinrich Döring, Die gelehrten Theologen Deutschlands im achtzehnten und neunzehnten Jahrhundert vol. 2, 1832 (pp. 563-575 apud Google Books): fons bibliographiae nostrae

Nexus externi

recensere
  Vide Morum apud Vicifontem.