Salinella est genus animalis simplicissimi cuius sola species est Salinella salve, organismus qui autem fortasse non exsistit, quamquam nonnulli genus solum organismum phyli Monoblastozoarum nominaverunt. Inventum est anno 1892 ab Ioanne Frenzel in salsis Argentinae depressionibus terrestribus atque in laboratorio ab ipso cultum.[1] Hoc autem animal iterum non invenitur, eiusque realitas dubia putatur.[2][3]


Animalia — Monoblastozoa
Genus : Salinella 
Species : Salinella salve 
Frenzel, 1892
   

Hi organismi plus quam protozoa ordinantur, sed nihilominus primitivi sunt. Eorum proprietates unicae sunt distinctae partes anteriores et posteriores, omne corpore crebro ciliato, praecipue circa os et anum. Eis est solum unum cellularum stratum. Regenerantur sine sexu per transversam corporis fissionem; nulla regenerationis sexualis indicia, quamquam exspectata, inventa sunt.[4] Michael Schrödl proposito ad Salinellam inveniendam in Argentina pro Corpore Civico Zoologico Monaci interest.[5][6]

Monoblastozois titulus phyli concessus est postquam biologi agnoverunt "Mesozoa" nimis diversa esse ut in se phylum verum essent.

  1. Frenzel 1892.
  2. Brusca et Brusca 2005.
  3. Taylor 2007.
  4. Frenzel 1892.
  5. Dunning 2012.
  6. Viering 2012.

Bibliographia

recensere