Sanctus Guillelmus de Desertis
(Redirectum de Saint-Guilhem-le-Désert)
Sanctus Guillelmus de Desertis, Francogallice Saint-Guilhem-le-Désert, Occitanice Sant Guilhèm dau Desèrt, est commune Francicum 269 incolarum (anno 2010) praefecturae Arauris in regione Occitania et Ruscinone et in alta valle fluminis Arauris situm inter montes abruptissimos. Locus olim nomine Gellona cognita est. Ibi anno 804 Guillelmus Tolosanus hermitagium sive monasterium condidit, ab abbatia haud longe distante Anianensi profectus. Ipse ex hac re cognomen "Gellonensis" meruit. Oppidum autem, quod paulisper iuxta novam abbatiam crescebat, a conditore sancto et a rupibus circumiacentibus desertis appellationem suam dempsit.
Bibliographia
recensere- D. Caumont, Monts et grottes de Saint-Guilhem-le-Désert. La Ravoire: Éditions Gap, 1993
- Jean-Claude Marol, Thierry Cazals, Claire Landais, Le val aventureux: St Guilhem. Éditions Études & Communication, 1995
- Rudy Ricciotti, Romain Ricciotti, Julien Blaine,, Le Pont du Diable. Chirat: Al Dante, 2009
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Guillelmum de Desertis spectant. |
- Situs communis
- Le Guide Hubert Borg de Saint-Guilhem et ses environs
- Situs peregrinatorum
- Consociatio Amicorum Viae Sancti Guillelmi
Situs geographici et historici: Locus: 43°44′2″N 3°32′59″E • OpenStreetMap • GeoNames • "34261" apud INSEE |