Maris aequor
Maris aequor, plenius subtiliusque maris aequor medium, est limes medianae altitudinis superficiei oceani. Verbum autem ad mensuram altitudinis adhibetur, quae super maris aequor appellari potest.
De vocabulis
recensereColumella locutione hoc sensu utitur in libris de re rusticis: "ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat" et "sin autem locus ubi uiuarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est."[1] Alibi autem aequor 'mare placidum' saepe significat; ut apud Varronem: "aequor mare appellatum, quod aequatum cum commotum vento non est."[2]
De mutatione
recensereCrescit et decrescit maris aequor propter rationes diversas. Liquefactio glaciariorum eam crescere facit, glaciatio decrescere. Exspectatur itaque calefactio globalis planum marinum augere. Breviores mutationes (semel aut bis in die) a fluxu maris efficiuntur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Columella, De re rustica 8.17.3.6 et 8.17.4.2.
- ↑ Varro, De lingua latina, 7.23.2.
Bibliographia
recensere- Cazenave, Anny, et al. 2013. "Chapter 13: Sea Level Change" in Climate Change 2013: The Physical Science Basis. Contribution of Working Group I to the Fifth Assessment Report of the Intergovernmental Panel on Climate Change.
- Cazenave, Anny, et al. 2014. "The rate of sea-level rise" in Nature Climate Change, 23 Martii 2014.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Maris aequor spectant. |