Rumex kerneri
Eudicotyledones
Eudicotyledones nucleares
Ordo : Caryophyllales
Familia : Polygonaceae
Genus : Rumex
Species : R. kerneri
Eudicotyledones nucleares
Ordo : Caryophyllales
Familia : Polygonaceae
Genus : Rumex
Species : R. kerneri
Rumex kerneri
Borbás
Borbás
Rumex kerneri (Anglice Kerner's dock) est herba perennis, planta florens familiae Polygonacearum, in Europa endemica. Visus est in California ut species introducta et devia herba inutilis.
Plantae est caulis tenuis et erectus, qui ex crassa radice palari oritur et ad 1.5 m altum attingit. Folia sunt lanceolata, usque ad 25 cm longa, marginibus integris, sinuatis, vel rugosis. Inflorescentia est interrupta fasciculorum florum series, 15 vel 20 in quoque fasciculo, quoque flore ex pedicello dependente. Cuique flori plerumque sunt sex tepala, quorum tria intima sunt maxima, circa 6 mm longa, perparvis dentibus in marginibus, tubercula rotunda in mediis ferentia.
Haec species aliquando ut subspecies Rumicis crispi habetur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rumex kerneri spectant. |
Vide "Rumex kerneri" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • ITIS • Biodiversity • Plant Name Index • Flora of North America • USDA Plants Database |
- De specie (Flora of North America)
- "Jepson Manual Treatment,"
- Pinacotheca photographematum