Polygonaceae
Polygonaceae sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium. Nomen botanicum est basionymum, ex nomine generis Polygoni deductum, primum ab Antonio Laurentio de Jussieu anno 1789 in libro de Generibus Plantarum adhibitum.[1] Nomen, ex verbis Graecis poly 'multi' et goni 'genu, articulus' deductum, dicit multos nodos tumidos qui caulibus nonnullarum specierum sunt.
Polygonoideae
Familia circa 1200 species comprehendit,[2] quae in circa quinquaginta generibus distribuuntur. Maxima genera sunt Eriogonum (240 species), Rumex (200 species), Coccoloba (120 species), Persicaria (100 species), et Calligonum (80 species).[3][4] Familia est per orbem terrarum praesens, sed in Zona Septentrionali Temperata diversissima.
Nonnullae species ut plantae ornamentales excoluntur.[5] Aliquae species generis Triplaris lignum praebent.[2] Fructus Coccolobae uviferae ab hominibus comeditur; ex quo in Florida fructus conditi fiunt et in commercio cibario venumdatur.[6] Petioli Rhei rhabarbari) quoque comeduntur. Folia Rumicis acetosae comeduntur in acetariis, vel ut holera cocta adhibentur.[7] Semina duarum specierum generis Fagopyri granum praebent.
Inter Polygonaceas sunt nonnullae herbae inutiles molestissimae, praecipue species generum Emicis, Persicariae, Polygoni, et Rumicis.[2]
Genera
recensereIndices generum Polygonacearum in interreti inveniuntur.[8][9][10] In indice sequenti, columnae 1–3 sunt quadraginta et tria genera a Brandbyge in The Families and Genera of Vascular Plants descripta; columna quarta est imperfectus generum in recentioribus investigationibus agnitorum index.
Phylogenia
recensereSequens arbor phylogenetica inventiones monstrat duorum commentariorum doctorum de phylogenetica moleculari Polygonacearum.
Polygonaceae |
| ||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Notae
recensere- ↑ Antonius Laurentius de Jussieu, Genera plantarum: secundum ordines naturales disposita, juxta methodum in Horto regio parisiensi exaratam (Lutetiae: Herrisant et Barrois, 1789), p. 82. Vide secitonem de nexibus externis infra.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 David J. Mabberley, Mabberley's Plant-Book, ed. 3a (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2008), ISBN 978-0-521-82071-4.
- ↑ Craig C. Freeman et James L. Reveal, "Polygonaceae," in Flora of North America, ed. a Flora of North America editoribus (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2005), ISBN 978-0-19-522211-1, 5:216–601. Vide nexus externos infra.
- ↑ John Brandbyge, "Polygonaceae," in The Families and Genera of Vascular Plants, edd. Klaus Kubitzki, Jens G. Rohwer, et Volker Bittrich (Berolini et Heidelberg: Springer-Verlag, 1993), ISBN 978-3-540-55509-4 (Berolinum), ISBN 978-0-387-55509-6 (Novum Eboracum), 2:531–544.
- ↑ Anthony Huxley, Mark Griffiths, et Margot Levy, The New Royal Horticultural Society Dictionary of Gardening (Londinii: The Macmillan Press, 1992; Novi Eboraci: The Stockton Press, 1992), ISBN 978-0-333-47494-5.
- ↑ George W. Staples et Derral R. Herbst, A Tropical Garden Flora (Honolulu: Bishop Museum Press, 2005).
- ↑ Vernon H. Heywood, Richard K. Brummitt, Ole Seberg, et Alastair Culham, Flowering Plant Families of the World Ontarione: Firefly Books, 2007), ISBN 978-1-55407-206-4.
- ↑ Index Generum in Polygonaceis. Apud Polygonaceae." Apud: Peter F. Stevens, 2001+. Angiosperm Phylogeny Website. Apud: Situm Missouri Botanical Garden. Vide nexus externos infra.
- ↑ Index Generum in Polygonaceis. Apud: Vascular Plant Families and Genera. Apud: World Checklist of Selected Plant Families. Apud: Electronic Plant Information Center. Apud: Situm Royal Botanic Gardens, Kew. Vide nexus externos infra.
- ↑ Index Generum in Polygonaceis. Apud: Polygonaceae. Apud: List of families. Apud: "Families and genera in GRIN. Vide nexus externos infra.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Polygonaceas spectant. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America |
- "Polygonaceae. In Flora of North America
- "Polygonaceae" apud Botanicus
- "List of Genera in Polygonaceae" apud Missouri Botanical Garden
- "List of genera in family Polygonaceae"
- Non-core Caryophyllales apud Tree of Life
- (Polygonaceae apud Google Books) in Takhtajan, Plantae Florentes
- Polygonaceae in L. Watson et M. J. Dallwitz (1992+), The families of flowering plants: descriptions, illustrations, identification, information retrieval.
- Familia Polygonaceae
- Polygonaceae Mongoliae apud (FloraGREIF)