Ronaldus Iacobus Padavona (natus Ronald James Padavona Portus Ostii Novae Hantoniae die 10 Iulii 1942; mortuus cancro stomachi Hustoniae Texiae die 16 Maii 2010), nomine scaenico Ronnie James Dio, fuit cantor, compositor carminum, et compositor musicae metalli gravis Americanus. Multos per suum curriculum vitae duxit aut condidit greges, inter quos insigniter erant Elf, Rainbow, Black Sabbath, Dio, et Heaven & Hell. Dio habetur unus e maximis atque auctoritate gravissimis musicae metallicae artificibus omnium temporum.[2][3] Rainbow in the Dark autobiographia post auctorem mortuum anno 2021 edita est.[4]

Dio Sicagi anno 2009 canit.
Dio et Ricardus Blackmore cum Rainbow perfunguntur (1977).
Dio cornua iactat , quod signum ab artificibus fanaticisque musicae metallicae usitate adhibetur (2007).[1]

Nexus interni

  1. Steve Appleford, (September 9, 2004). "Odyssey of the Devil Horns," Los Angeles City Beat, 9 Septembris 2004. Editio interretialis.
  2. Epstein, Dan (21 Iunii 2017). The 100 Greatest Metal Albums of All Time. . rollingstone.com (Rolling Stone Magazine) 
  3. The 10 Best Heavy Metal Frontmen. . nme.com (NME). 18 Maii 2011 .
  4. Dio, Wall, et Dio 2021.

Bibliographia

recensere
  • Dio, Ronnie James, Mick Wall, et Wendy Dio. 2021. Rainbow in the Dark: The Autobiography. Permuted Press. ISBN 1642939749, ISBN‎ 978-1642939743.
  • Pillsbury, Glenn. 2013. "Dio's Lost Decade: Recovering the 1960s Career of Ronnie James Dio." Editio interretialis.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Ronaldum Dio spectant.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ronaldum Dio spectant.
  Lexica biographica:  •