Ritus Alexandrinus vel Liturgia Alexandrina est forma cultus divini in Patriarchatu Alexandrino et in ecclesiis ex eo ortis, quae sunt: Uterque Patriarchatus Alexandrinus et Coptorum et Chalcedonensium (Graeco-Orthodoxorum), Patriarchatus Aethiopiae et Patriarchatus Erythraeae cum minoribus ecclesiis Catholicis unitis. Secundum traditionem Sancto Marco, primo episcopo Alexandrino, attribuitur.

Liturgiae ecclesiarum Copticae et Aethiopicae decursu temporum ita mutatae sunt, ut "Ritus Copticus" et "Ritus Aethiopicus" vocari possent. Ecclesia filialis Alexandriae in Nubia, de cuius liturgia nihil nisi reliquiae (ecclesiae, fragmenta librorum, inscriptiones) supersunt, interiit. Patriarchatus Alexandrinus Graeco-Orthodoxus, qui Ritum Alexandrinum originalem (una cum ecclesia Nubiana) per saecula conservaverat, interim magna ex parte Ritum Byzantinum recepit, ut Ritus Alexandrinus originalis paene evanuerit.

Lingua primaria liturgiae Alexandrinae erat et est Graeca. Adhuc in Antiquitate Posteriore variae linguae Copticae accesserunt, praeterea Nubica et Aethiopica. Postquam Lingua Arabica in Aeqypto praevaluit, eadem ad lectiones biblicas ac hagiographicas recitandas adhibita est; in libris precum clericorum versio Arabica in margine collocata est, ut textus facilius intellegerentur. Aevo Novo usus Linguae Arabicae in textibus communitatis paulatim accrescebat.

Nexus interni

Nexus externus

recensere