Vide etiam paginam fere homonymam: Rhadamanthys (Euripides).

Rhadamanthys (Graece Ῥαδαμάνθυς, apud Ovidium in metam. l. IX., v. 436. Rhadamanthus, v. 440. accusativo casu Rhadamanthon quasi nominativo Graece Rhadamanthos esset) filius Iovis et Europae in mythologia Graeca erat iudex mortuorum[1]. Alter iudex erat Minos, tertius Aeacus. Cui apud inferos Alcumena nupsit, postquam mortua est. Et Elysium regere scribebatur ab Homero.[2]

In vita quoque homines iudicasse dicebatur atque partibus in lite iusiurandum per deos tradidisse ut sciret quis verum diceret quia tum homines adhuc deos verebantur[3].

  1. Plato, Apologia Socratis 41a. Secundum Platonem/Socratem homines ex Asia iudicabat (Gorgias 524a-525a)
  2. Odyssea, Liber IV et VII
  3. Plato, Leges libro XII 468b-d.

Nexus interni