Resolutio angularis est facultas ullius artificii imagines formantis, sicut telescopii optici vel telescopii radiophonici, microscopii, photomachinulae, vel oculi humani, parvorum rei singulorum distinguendorum, ut sic principalis resolutionis imaginum determinator sit.

Exemplaria diffractionis aeriae a luce ex binis fontibus punctualibus generata quae per aperturam rotundam transit, sicut pupulam oculi. Puncti late separati (summa parte), vel normam Rayleighianam satisfacientes (media parte), distingui possunt; puncti autem normae Rayleighianae propiores (ima parte) difficile distinctu sunt.
Pictura log-log diametri aperturae contra resolutionem angularem ad fines diffractionis variorum longitudinum undarum lucis cum variis instrumentis astronometriis comparatae. Exempli gratia, stella caerulea monstrat telescopium spatiale Hubbleanum diffractione in spectrum quod videri potest ad 0.1 arcsecs paene circumscribi, sed circulus ruber monstrat oculum humanum potestatem resolvendi viginti arcsecs in theoria habere, quamquam usitate sexaginta arcsesc.

Hoc vocabulum in usu optico undis lucis, in theoria antennarum undis radiophonicis, atque in acoustica undis sonicis adhibetur. Resolutio spatialis, locutio arte cognata, ad subtilitatem mensurae erga spatium spectat, quae cum resolutione angulari in instrumentis imagines formantibus recte coniungitur. Norma Rayleighiana monstrat minimum spatium angulare quod per systemata imagines formantia resolvi potest a diffractione ad proportionem longitudinis undarum et latitudinis aperturae circumscriptum esse. Qua pro causa, systematibus magnam resolutionem imaginum formantibus, sicut telescopiis astronomicis, lentibus telephotographicis photomachinularum spatii longi, telescopiisque radiophonicis, sunt magnae aperturae.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Boffin, Henri M. J., Gaitee Hussain, Jean-Philippe Berger, et Linda Schmidtobreick, eds. 2016. Astronomy at High Angular Resolution: A Compendium of Techniques in the Visible and Near-Infrared. Cham: Springer International Publishing. ISBN 9783319397399.
  • Lagrange, Anne-Marie, Danis Mourard, et Pierre Léna, eds. 1997. High angular resolution in astrophysics. Dordrecht et Bostoniae: Kluwer Academic. ISBN 0792347676.
  • Michalet, Xavier, et Shimon Weiss. 2006. "Using photon statistics to boost microscopy resolution." Proceedings of the National Academy of Sciences 103 (13): 4797–98. Bibcode:2006PNAS..103.4797M. doi:10.1073/pnas.0600808103. PMC 1458746. PMID 16549771. Editio interretialis.
  • Pohl, D. W., W. Denk, et M. Lanz. 1984. "Optical stethoscopy: Image recording with resolution λ/20." Applied Physics Letters 44 (7): 651. Bibcode:1984ApPhL..44..651P. doi:10.1063/1.94865.

Nexus externi

recensere