Renovatio Carolingiana
Renovatio Carolingiana[1] vel Instauratio Carolingica[2] fuit incrementum artium et scientiarum sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae, et architectura denuo florebant.
Contextus
recensereHomines Europae Occidentalis Aetate Merovingiana scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex saeculo quinto ubique in Europa exstincta est. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuisse hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsa est. Ex temporibus exeuntis saeculi sexti usque ad saeculum octavum nullas recursiones ad textus antiquae aetatis reperimus.
Architectura
recensereCarolus aedes sacras Noviomagi Batavorum et Aquisgrani aedificandas curavit. Ecclesia Aquisgranensis octigona, etsi templum Sancti Vitalis Ravennatensis in memoriam revocat, tamen hoc habet proprium, quod latera exterius duplicata sunt. Videntur architecti hoc exemplum esse secuti aliis in sacellis, ut puta in aedificando sacello castelli Divodurensis. Nonnumquam ecclesiis data est forma crucis (crux immissa), uti ecclesiae Sanctae Michaelis Fuldae (819) aut ecclesiae abbatiali Hersfeldae (850). Nonnumquam presbyterium est duplicatum (uti in monasterio Augiae Divitis), interdum duplicatum transeptum (ut in ecclesia Sancti Pantaleonis Coloniae Agrippinae, 980). Non raro invenitur etiam opus occidentale (sicut in ecclesia cathedralis Wormatiensis, 1016).
Renovatio artium
recensereCarolus Magnus ex fere anno 777 multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Modoinus Augustodunensis, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo collegit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologicis, historicis, poeticis facta est.
Scientia
recensereInter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:
- Institutio bibliothecae regiae, quae omnia scripta „sacra“ et „saecularium litterarum“, i.e. praecepta Christiana una cum eis veterum auctorum, continuit
- Inventio novae scripturae Minuscula Carolingiana vocatae
- collectio atque reproductio litterarum veterum auctorum Romanorum
- divulgatio certorum litterarum sacrarum textuum (e.g. Bibliae Alcuini), Sacramentarii et Regulae Benedicti)
- Edicta et Capitularia, quibus monasteria ecclesiaeque monebantur, ut maiorem operam litteris darent (e.g. Epistula de litteris colendis vel Admonitio generalis anno 789 edita)
- Renovatio scientiae Romana in disciplina architecturae atque artium.
Notae
recensere- ↑ E.g., "maior pars codicum nostra aetate, quibus continentur scripta antiquorum, huius renovationis Carolingianae gratia exstat" (Sean McGrath, Commentatio de gestis Caroli Magni Imperatoris ad filios educandos atque ad fidem Catholicam provehendam pertinentibus ad Eginhardi de vita eiusdem cap. XIX, XXVI, XXVII, p. 2.
- ↑ E.g., (basilicae) etsi cunctae formam Romanam servaverint, Carolingica instauratio tamen effecit ut nonnihil ad patrias traditiones sint mutatae, in: P. Albers: Enchiridion Historiae Ecclesiasticae universae, vol. 2 (Neomagi: 1910), 110.