Aperire sectionem principem
Aula portaria Lauriscae[de] (monasterii Laureshamensis)
Sella imperialis in Ecclesia Aquensis
Effigies Terentii
Minuscula Carolingiana

Renovatio Carolingiana[1] fuit incrementum artium et scientiarum sub tutela imperatorum Carolingorum, praecipue sub dominatu Caroli Magni, quapropter etiam scientia, observantia Latinae linguae et architectura denuo florebant.

ContextusRecensere

Aetate Merovingiana homines Europae occidentalis scientiae Romanae, urbanitatis, institutionum ecclesiasticarum, liturgiae atque litterarum antiquarum magna ex parte obliti sunt, etiam educatio scholastica ex 5. saeculo ubique in Europa extincta fuit. Tradunt eo tempore ne sacerdotes quidem loquendae Latinae linguae periti fuisse hactenus, ne recte Paternostrum praedicare possent. Litterarum antiquitatis, immo etiam textus scriptorum Christianorum huius temporis, maxima pars in oblivionem delapsa est. Ex temporibus exeuntis 6. saeculi usque ad 8. saeculum nullas recursiones ad textus antiquae aetatis reperimus.

Renovatio artiumRecensere

Carolus Magnus ex fere anno 777 multos doctos, quorum imprimis (Alcuinus, Paulinus Aquileiensis, Paulus Diaconus, Theodulfus Aurelianensis) exstant, in palatio suo collegit, quare schola regia multos annos caput omnium scholarum in disciplinis theologicis, historicis, poeticis facta est.

ScientiaRecensere

Inter studia gregis doctorum hominum praeservandarum atque propagandarum scientiarum haec imprimis nominanda sunt:

NotaeRecensere

  1. E.g. maior pars codicum nostra aetate, quibus continentur scripta antiquorum, huius renovationis Carolingianae gratia exstat (Sean McGrath, Commentatio de gestis Caroli Magni Imperatoris ad filios educandos atque ad fidem Catholicam provehendam pertinentibus ad Eginhardi de vita eiusdem cap. XIX, XXVI, XXVII, p. 2.