Reginaldus de Barro (episcopus Carnotensis)
Reginaldus de Barro (natus post annum 1160; mortuus die 9 Decembris 1217) fuit filius Reginaldi (qui comes fuerit Barri Ducis) uxorisque eius Agnetis, filiae Theobaldi IV Blesensis. Episcopus Carnotensis anno 1182 creatus est. Particeps fuit tertiae expeditionis sacrae et (anno 1210) expeditionis sacrae in Albigenses.[1]
Notae
recensere- ↑ Petrus Vallium Cernaii, Historia Albigensis 174-186
Bibliographia
recensere- Gary Dickson, "La genèse de la croisade des enfants (1212)" in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 153 (1995) pp. 53-102 ad p. 74 et nota 91
Nexus externi
recensere- "Renaud II de Bar (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |