Receptaculum aquae Piscarianum

(Redirectum de Receptaculum Piscarianum)

Receptaculum aquae Piscarianum[1] (Russice Рыбинское водохранилище) est receptaculum aquae in regione Iaroslaviensi necnon in regionibus Tueriensi et Vologdensi Russiae in flumine Volga constructum. Moles ergasterii hydroelectrici in Piscaria urbe anno 1940 constructa est; receptaculum usque ad annum 1946 aqua implebatur. Mologa urbs et Vesiegonsk urbis pars maior aquis receptaculi inundatae sunt.

Receptaculum aquae Piscarianum Aprili mense, glacie rupta

Area receptaculi circa 4580 chm² est, volumen receptaculi pleni 16,7 chm³ est, altitudo media 5,6 m, maxima autem 30 m.

NotaeRecensere

  1. De nomine Piscariae urbis.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 58°22′0″N 38°26′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica