Radulphus Castro
Radulphus Castro Ruz, vel Raulus Castro[1] (Hispanice Raúl), natus Mayarí in vico Cubano die 3 Iunii 1931, est frater Fidelis Castro et vir publicus Cubanus. Die 24 Februarii 2008, quinque diebus postquam Fidelis abdicavit, Radulphus novus praeses Cubanus creatus est.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Vita
recensereAb anno 1959, cum Fidelis Fulgentii Batistae imperium deiceret, Radulphus dominationis Cubae particeps est. Die 31 Iulii 2006, fratre graviter (cancro intestini ut dicebatur) aegrotato, Radulphus secundum civitatis formam eius successor factus est.
Reformationes
recensereRadulphus, ut praeses ad tempus factus, coepit civitatis aera aliena agricolis solvere, alimentorum pretia amplificare, quae agricolae civitati offerunt, observanda praecepta in operis loco scribere, omnium gentium communia pacta comprobare.
Die 26 Iulii 2007, Sanctiacobi in urbe fassus est Cubanorum salarium exiguum esse.
Praeside certo civitatis, die 24 Februarii 2008 coepit abolere interdicta ineundi in hospitia et acquirendorum artis auxiliorum et telephonorum altero nummo Cubano, cui est nomen CUC.
Mensibus prioribus emere domum a civitate simplex fecit, annua beneficia amplificavit, sexus mutationem concessit, salarii terminos removit, poenam capitalem intermisit.
Die 11 Iulii 2008 Radulphus, ante Potestatis Popularis Nationale Consilium, quem operi intentum esse magis, sibi magis lucrandum esse affirmavit.
Postea civitatis consilii decreto terrarum incultarum usumfructum et magistris emeritis ad scholam redire, salariis et annuis beneficiis cumulandis, concessit.
Radulpho praeside, a mense Iulio 2006 ad illum Iulii 2008 numerus eorum qui in vinculo erant propter verbi libertatem ad 216 imminutus est; deinde erant 142 et illi communes 80 milia.?
Percussa Cuba procellis Gustav et Ike, diebus Augusti et Septembris 2008, Radulphus suae absentiae causa in locis reprehensus est.
Praeses Cubanus, tamen, factionem communistam adesse putat, non unum hominem. Sic factum est.
Die 16 Decembris 2008 Radulphus, post conventum cum Chavez, Praeside Venetiolae, ivit in Brasilem, ut esset particeps conventui nonnullarum Civitatum Americae Australis, ubi affirmavit Civitatem Cubanam liberaturam esse eos cives Cubanos, qui sunt in vinculis in Cuba propter verbi libertatem, si Baracus Obama novus Praeses Civitatum Foederatarum fecisset idem cum quinque civibus Cubanis in vinculis in Civitatibus Foederatis ob crimina speculatoria in Civitatibus Foederatis facta, qui in Cuba ut heroes habentur.
Acta diurna informaverunt usque ad diem 20 Decembris 2009 920 milia quaternorum iugerum terrarum distributa esse agricolis.
Kalendis Martii anni 2009 Radulphus creavit suam administrationem sine Carolo Lage, secretario Consilii Ministrorum, et Perez Roque, ministro Externorum, qui se abdicaverunt omnibus magistratis Civitatis, factionis, Potestatis Popularis Nationalis Consilii.
Baracus Obama, Praeses Civitatum Foederatarum, Idibus Aprilis anni 2009 nuntiavit Cubanos, eos qui vivunt in Civitatibus Foederatis Americae, ituros esse libere et missuros esse pecuniam immodicam ad Cubam. Quod die 3 Septembris 2009 fecit.
Decreto Civitatis Consilii emanata est lex, ob quam cives Cubani possunt suam operam dare contractis variis. Deletis mensis operariis, civitas Cubana largietur 15 nummos diarios operariis, cum salarium menstruum amplificet. Cubani possunt, decreto divulgato mense Septembri, ire libere per interreti retia, cum pecuniam cui nomen est CUC solvant.
Die 7 Iulii 2010,, Ecclesia Catholica dixit Rempublicam Cubanam ex custodia dimissuram esse, in temporis spatio mensium 3 aut 4, 52 captivos. Res publica Cubana dixit hos esse eos qui stant in custodia quia in crimen vocati sunt a Civitatibus Foederatis Americae accipere stipendium. Mense augusti anni 2010, Praeses Raùl dixit civitatem Cubanan permissuram esse civibus insulae exercere operam liberam.
Notae
recensere- ↑ Ephemeris, 19 Augusti 2015; Ephemeris, 15 Februarii 2016.
Bibliographia
recensere- Castro, Juanita, ad María Antonieta Collins dicens. 2009. Fidel y Raul—Mis Hermanos: La Historia Secreta. Santillana USA Publishing Company. ISBN 978-1-60396-701-3. Editio interretialis.
- Whitefield, Mimi, et Nora Gámez Torres. 2017. "Countdown begins for Raúl Castro’s retirement next year." Miami Herald, 22 Februarii 2017,