Rabulisius Barbarius Imperfectus
Rabulisius Barbarius Imperfectus philologus et interpolator publicus et educator anatum privatus Romanus, qui natus est anno 346 prope Romam, obiit a.d.II.Kal.Mart. anni 430 in Gallia.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
Haec pagina est iocus. |
Vita
recensereRabulisius postquam iuvenis Iuliano Augusto ab interpolationibus fuit Romae litteras Latinas professus ibidem ante annum 406 opera sua clarissima confecit, inter quae illud in sexto Iuvenalis libro insertum fragmentum admiratione dignissimum 0 1-34 vel potius Winstedtianum numerandum est. Symmacho patrono suo anno 402 mortuo primum Carthagine, mox in Gallia consedit, ubi praedio conducto non procul a Burdigala anatum educationi privatus operam tam feliciter navavit, ut anas illa Barbaria nominata Rabulisio cultore sit orta. Ab Augustino episcopo alienus, amicus fuit Ausonii poetae.
Fontes
recensere- Inscriptio sepulchri eius lacera (cf. IGN XXVII):
RA <8 litt. > BAR [ 6 litt. ]IMPERPRO[…………] SVA PECVNIA HER(EDES) NON SEQ(VETUR)
- Vita Rabul(isi)i (I)mper(fecti) auctoris incerti, saeculi videlicet octavi. Cuius libelli inscriptio sic restituendam esse iam constat, quamobrem conatus eorum, qui de vita quadam Radulphi imperatoris vel Radulphi Ardentis—qui viri nobiles certe multis annis post Rabulisium nostrum vixerunt—delirabant, respuendi sunt.