Quintus Mucius P.f. Scaevola
Quintus Mucius P.f. Scaevola (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 209 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.
FamiliaRecensere
Filii eius Publius Mucius Q.f. Scaevola anno 175 et Quintus Mucius Q.f. Scaevola anno 174 consulatum gesserunt.
Cursus honorumRecensere
Anno 220 una cum Marco Valerio P.f. Laevino] consul electus est. Sed consules aut magistratum non inierunt aut ab honore se recesserunt. In eius locum Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus electi sunt. Anno 215 praetor Sardiniae provinciae nominatus est, sed aegrotus seditionem supprimendam Tito Manlio Torquato tradidit. Annis 218 ad usque mortem decemvir sacris faciundis fuit.
BibliographiaRecensere
- Tassilo Schmitt, "M. Scaevola, Q. [I 6]" in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 426.
Antecessores: Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina et Marcus Minucius C.f. Rufus |
Consul 220 a.C.n. cum Marco Valerio P.f. Laevino Suff.: Lucius Veturius L.f. Philo et Gaius Lutatius Catulus |
Successores: Lucius Aemilius M.f. Paulus et Marcus Livius M.f. Salinator |