Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina

Publius Cornelius Cn.f. Scipio Asina (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 211 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Pater eius Gnaeus Cornelius Scipio Asina annis 260 a.C.n. et 254 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorumRecensere

Asina anno 221 una cum Marco Minucio C.f. Rufo consulatum gessit. Eo anno Histrios vicit. Anno 217 interrex fuit[1]. Anno 211 a.C.n. in senatu sententiam dixit omnes duces exercitusque ex tota Italia etiam a Capua Romam ad urbem defendendam revocaturos. Sed Quintus Fabius Maximus contra dicebat: "has diversas sententias media sententia Publii Valerii Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset"[2].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 34,1
  2. Titus Livius, op.cit., XXVI 8


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Scipio Calvus et Marcus Claudius M.f. Marcellus
Consul
221 a.C.n.
cum
Marco Minucio C.f. Rufo
Successores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus et Quintus Mucius P.f. Scaevola