Quintus Fulvius Lippinus
Quintus Fulvius Lippinus seu Lupinus fuit agricola Romanus qui saeculo I a.C.n. medio in agris Tarquiniensi et Statoniensi vivaria primus construxit ad animalia quaedam comestibilia tenenda. Sic enim Varro de leporibus et ovibus feris explicat: "Quintus Fulvius Lippinus dicitur habere in Tarquiniensi saepta iugera quadraginta, in quo sunt inclusa non solum ea quae dixi, sed etiam oves ferae, etiam ... maius ... in Statoniensi."[1] Sic Plinius de apris aliisque bestiis silvestribus: "Vivaria eorum ceterarumque silvestrium primus togati generis invenit Fulvius Lupinus; in Tarquiniensi feras pascere instituit, nec diu imitatores defuere L. Lucullus et Q. Hortensius;"[2] de gliribus: "Semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit";[3] et de cochleis: "Coclearum vivaria instituit Fulvius Lupinus in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur, separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas."[4]
Notae
recensere- ↑ Varro, De re rustica 3.12.1
- ↑ Plinius, Naturalis historia 8.211
- ↑ Plinius, Naturalis historia 8.224
- ↑ Plinius, Naturalis historia 9.173