Tarquinii

Italiae municipium
(Redirectum de Tarquinia)

Vide etiam paginam discretivam: Cornetum (discretiva)

Tarquinii[1] seu Cornetum[2] (Etrusce: Tarχ(u)na; Italiane: Tarquinia) est urbs Italiae ac municipium, circiter 16 470 incolarum, in regione Latio et in provincia Viterbiensi situm.

Wikidata Tarquinii
Res apud Vicidata repertae:
Tarquinii: insigne
Tarquinii: insigne
Civitas: Italia
Locus: 42°14′57″N 11°45′22″E
Numerus incolarum: 15 942
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Tarquinia

Gestio

Procuratio superior: Provincia Viterbiensis

Geographia

Superficies: 279.34 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Vicus Aluminis, Forum Aurelii, Arx Montis Romani, Tulphae, Tuscana, Centumcellae

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Jaruco

Tabula aut despectus

Tarquinii: situs
Tarquinii: situs
Despectus in Tarquiniam novam e Via Aurelia

Nomina urbis recensere

Tarquinii[3][4] (-orum, m.) alia nomina Latina habent: Cornetum[2][4] (-i, n.), Tarquinae[2], Tarquiniae[2], Tarquinium[2], Tarquinum[2], Corgnetum[2], Cornietum[2], Castrum Novum[2], Castrum Novum ad Martam[2]. Urbani Tarquinienses[3][2] appellantur.

Historia recensere

Tarquinii in Etruria, non Latio, iacere ab antiquis censi sunt.

Tarquinii sunt una ex antiquissimis Etruscis urbibus. Cunctis his mythis—de conditore Tarchone, fratre aut filio Tyrrheni, et de infante Tage, qui Etruscis disciplinam dedit—traditur magna antiquitas et gravitas de rebus culturalibus illius urbis. Archaeologi praeterea ibi priscum vicum Etruscum potentem, multo antequam introductae sunt litterae, invenerunt. Dodecapolis Etruscae urbs fuit.

Clari cives recensere

Nati recensere

Urbis administratio recensere

A die 11 Iunii 2017, praesens praefectus Tarquiniorum Petrus Mencarini est.

Aedificia egregia recensere

  • Cathedralis Tarquiniorum,
  • Museum nationalis Tarquiniensis

Ecclesia Catholica Romana recensere

Tarquinii cum Centumcellis sedes episcopalis sunt, quae Dioecesis Centumcellarum-Tarquiniensis appellatur. Sedes episcopalis Centumcellarum-Tarquiniensis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.

Fractiones, vici et loci in municipio recensere

Fractiones recensere

Municipia finitima recensere

Notae recensere

  1. "Tarquinii ... Tarquiniensis": C. T. Lewis et C. Short (1879). A Latin Dictionary. Oxoniae: Oxford University Press
  2. 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  3. 3.0 3.1 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  4. 4.0 4.1 Nomi d'Italia - AAVV, De Agostini

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarquinios spectant.
  • Situs publicus (Italiane)
  • "Tarchna" apud Mysterious Etruscans

Pinacotheca recensere

 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!