Quintus Caecilius Bassus
Quintus Caecilius Bassus (floruit 46-44 a.C.n.) fuit eques Romanus Pompeianarum partium qui anno 46 a.C.n. sparsis rumoribus fictis milites a Sexto Iulio Caesare, patrueli et legato pro praetore Gai Caesaris in Syria abalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Novo legato a Caesare dictatore adversus se misso, Gaio Antistio Veteri, atque etiam successori eius Staio Murco, pertinaciter et feliciter circa Apameam restitit -nam auxilium a Parthis et huius regionis quibusdam regulis accepisse dicebatur[1]- donec anno 43 a.C.n. Gaio Cassio, interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet[2] (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur[3]). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.
Iuxta hanc vulgatam traditionem cuius auctor Titus Livius fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor Alexandrinus Appianus[4] ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut Mentorem iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.
Fontes
recensere- Appianus Alexandrinus, libro tertio Bellorum civilium 77.312-315
- Cicero, libro quattuordecimo Epistularum ad Atticum, epistula 9 (3).
- libro duodecimo Epistularum ad familiares ep. 11(1)
- Pro Deiotaro 23 et 25
- Dio Cassius, libro XLVII Historiae Romanae cap. 26-28.
- Flavius Iosephus, libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 268-272.
- libro primo de Bello Iudaico 216-219
- Strabo, Geographica XVI.2.10
- Titus Livius Periochae 114.
Notae
recensere- ↑ Ad Att. XIV.9.3. Strabo, Geographica XVI.2.10
- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.10
- ↑ Ad Fam. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.
- ↑ BC III.312