Aperire sectionem principem

Gaius Antistius Vetus (consul 30 a.C.n.)

Gaius Antistius Vetus (natus saeculo 1 a.C.n., mortuus ignoto anno) senator Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Pater eiusdem nominis anno 61 a.C.n. eum Caesari commendavit, cuius in exercitu militabat et filius idcirco quaestor electus est. Anno 56 tribunus plebis erat et Ciceroni contra Publium Clodium Pulchrum aderat. Annis 45 - 44 iussu Caesaris in Syria quaestor pro praetore erat ubi bellum cum duce Pompeiano Quinto Caecilio Basso gessit nec eum subigere potuit quia Parthi ei auxilio venerant[1]. Post Caesarem anno 44 necatum primo Marco Iunio Bruto se adiunxit, sed mox ad Octavianum transiit. Anno 35/34 legatus Octaviani contra Salassos in Gallia Cisalpina certavit. Anno 30 a.C.n. consul suffectus electus est. Anno 25 proconsul Hispaniae Citerioris contra Cantabros pugnavit. Fortasse anno 29 a.C.n. patricius factus est lege Saenia de plebeiis in patricios adlegendis.

PosterioresRecensere

Filius Gaius Antistius Vetus anno 6 a.C.n. consul ordinarius electus est[2].

NotaeRecensere

  1. Dio Cassius 47.27. Flavius Iosephus, Bell. Iud., 217
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 798

Si vis plura legereRecensere

  • François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 422-423 Hic legere potes. An Antistius proscriptus sit necne dubitanter deliberat.