Vide etiam paginam discretivam: Cleopatrae cena

"Cleopatrae cena", illud scilicet convivium quod regina Aegypti Cleopatra VII Marco Antonio annis 30 a.C.n. obtulit margaritamque in aceto dissolutam bibit, est tabula a Gerardus de Lairesse anno 1680 picta. Tabula hodie apud Regium Museum Amstelodamense monstratur; exstat et ichnographia iussu pictoris facta, cui titulum subiecit "Quem Mars nunquam, vicit Venus". Gerardus Hoet eandem cenam rursus saeculo XVIII ineunte depinxerit, eandem deinde Ioannes Baptista Tiepolo.

"Cleopatrae cena" a Gerardo de Lairesse anno 1680 picta
Ichnographia eiusdem res, titulo "Quem Mars nunquam, vicit Venus" iussu pictoris facta

Fontes principales, quibus usus est pictor, fuerunt Plutarchi "Vita Marci Antonii" a Iacobo Amyot Francogallice anno 1559 versa (ubi cenas anno 41 a.C.n. Antonio a Cleopatra oblatas narrantur)[1] et praesertim Plinii maioris Naturalis historia qui anecdoton margaritarum refert.[2]

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Marleen B. Flory, "Pearls for Venus" in Historia vol. 37 (1988) pp. 498-504
  • Prudence J. Jones, "Cleopatra's Cocktail" in Classical World vol. 103 (2010) pp. 207-220
  • Titia Kloos, "Het feestmaal van Cleopatra" door Gerard Lairesse" in Bulletin van het Rijksmuseum vol. 37 (1989) pp. 91-102
  • Berthold L. Ullman, "Cleopatra's Pearls" in Classical Journal vol. 52 (1957) pp. 193-201 Textus apud LacusCurtius

Nexus externi recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.