"Non bene conveniunt" sunt verba e narratione raptus Europae in Ovidii Metamorphosibus saepe citata, sive ita brevius, sive plenius. Poëta enim de tauro miti et placido sic explicat:

"Raptus Europae" a Francisco Boucher anno 1747 pictus (Museum Lupariense)
Non bene conveniunt nec in una sede morantur
Maiestas et amor (Ovidius, Metamorphoses 2.746-747).

Qui haec verba repetunt nec facile nec idoneum esse praetendunt amores et regna commiscere. Christophorus Marlowe igitur de Petro de Gaveston, regis Eduardi II amato, ad ducatum Cornubiae iniuste elevato, talia verba Rogerio de Mortimer attribuit:

What man of noble birth can brooke this sight?
Quam male conveniunt:
See what a scornfull looke the pesant casts (Marlowe, Edward II act. I sc. 4).

Repetivit longius, nec omnino verbatim, Voltaire in commentariis ad ludos scaenicos Petri Corneille:

Si on a dit: non bene conveniunt, nec eâdem in sede morantur majestas et amor, on en doit dire autant de l'amour et de la politique (Voltaire, Commentaires sur Corneille "Sertorius" act. I sc. 1 v. 77).


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.