Puteus Goetheanus (Theodisce Goethebrunnen) nuncupatur monumentum in honorem Ioannis Volfgangi Goethii erectum. Invenitur in sepulcreto vetere Ilmenaviae, iuxta semitam migratoriam A Bachio ad Goethium inter Arnstadium et Ilmenaviam conducentem.

Puteus Goetheanus Ilmenaviae.

Historia

recensere

Puteus die 28 Augusti 1932 sollemniter inauguratus est, die natali Goethii, anno Goetheano mundano. Structio autem fiebat iam anno 1931, i.e. centum annos post ultimum Goethii genethliacum diem, quem Goethius Ilmenaviae celebraverat. Ita a magistratibus aquae puteales quaedam pro splendido monumento Goethii, maximi Ilmenaviae amatoris, factae sunt. Opus exaratum est secundum ichnographias Eberhardi Stachura, principis architecti urbani. Materiis loci uti sunt, namque lapides porphyrii in lautomia urbana senatoria, quae appellabantur, excisi sunt.

Gulielmus Löber fictor figulusque, Ilmenaviae incola et assecla motionis Bauhaus studiosus, caelamen bellum confecit, cui inscribebantur verba Stirb und Werde - Moriaris et refias. Verba ea operi Goetheano West-östlicher Divan deprompta sunt.[1] Nazismo saeviente, artificia talia ubique in Germania interdicta fuerunt. Denique hoc opus non destruxerunt quoniam post tabulas ligneas celatum erat.

  1. Cf. novissimos versus poematis praetitulati Selige Sehnsucht: Keine Ferne macht dich schwierig, / Kommst geflogen und gebannt, / Und zuletzt, des Lichts begierig, / Bist du Schmetterling verbrannt. // Und so lang du das nicht hast, / Dieses: Stirb und werde! / Bist du nur ein trüber Gast / Auf der dunklen Erde. (Remota facilia tibi. Venis lucis cupidus, o papilio, et arderis. Quando praesentiae et absentiae aequilibrium deest hospes tantum tepidus es in terra obscura)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Puteum Goetheanum spectant.