Sepulcretum Ilmenaviae (Theodisce: Friedhof von Ilmenau) invenitur Ilmenaviae in Germania inter septentrionem et occidentem se vertens non iam media in urbe, inter Viam Erfordiensem et vallem torrentis Rottenbach. Municipale est, non ecclesiasticum. Ilmvenia amplificata ne oblivisceris vicos multos hodie ad urbem spectantes, qui etiam coemeteria sua colunt. Haud procul est catholicum fanum Sancti Iosephi.

fanum Sanctae Crucis
aula funeris, nunc columbarium

Historia recensere

Ex anno 1633 in situ sepulcretum esse constat; antea autem circa ecclesiam Sancti Iacobi sepulturae factae erant. Divisum est in partes duas, quarum antica historica est, postica autem recentior. In prima parte habent cippos suos non pauci illustres personae: histrio Corona Schröter, scriptor Fridericus Hofmann, metallorum consiliarius Ioannes Carolus Gulielmus Voigt, institor Gustavus Ricardus Fischer, politicus Albertus Pulvers et alii. Tumbae nonnullae lapideae (nonnumquam cum urnis pulchre ornatis) saeculo XVII ita affabre factae sunt, ut eas artificia vera habere liceat.

Fanum Sanctae Crucis anno 1852 erectum est, aedificium scissile quoddam, quod homines nostris diebus in caeremoniis exsequiarum aut in concentibus faciendis utuntur. Antecedentes aedes autem iam ex anno 1630 ibi stabant. Oratorium istud incendio anno 1752 saeviente novem ferme annos partes ecclesiae parochialis agebat.

Aula vetus caerimonialis fano Sanctae Crucis contigua anno 1836 constructa est genere classico Ioanne Christiano Hertzer moderante: in principio non solum cadavera ibi deposita sunt respective missae funebres celebratae sunt sed ipse vespillo ibidem habitavit. Post amplificationes (e.g. anno 1922 a septentrione ustrina addita est) non iam suo officio patuit unde anno 1995 muri eius evanuerunt. Aula festiva autem, cuius demolitio iam in animo fuerat, anno 1999 salvari potuit. Ex anno 2012 columbarium ibi institutum est.

In coemeterio insuper arbor commemorativa et monumentum memoriam operariorum ex Unione Sovietica et Polonia oriundorum qui secundo bello pancosmico inhumanis sub condicionibus laborare coacti sunt. Militibus plura monumenta dedicata sunt.

Quadrivium ad puteum recensere

Trans sepulcretum semitae viatorum duae ducuntur, Goethiana et a Bachio ad Goethium, praeter Puteum Goetheanum quod testimonium grave motionis Bauhaus est.

Pinacotheca recensere

Monumenta pro patria mortuis recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sepulcretum Ilmenaviae spectant.