Ptolemaeus V (rex Aegypti)

(Redirectum de Ptolemaeus V)

Ptolemaeus V Epiphanes (Graece Πτολεμαῖος Ἐπιφανής) fuit rex Aegypti. Natus est fortasse die 9 Octobris 210 a.C.n., mortuus mense Septembri anni 180 a.C.n.. Fuit filius Ptolemaei IV et Arsinoës III.

Ptolemaeus V Epiphanes

Neque dies neque annus nativitatis pro certo habetur. Iustinus eum quintum annum agentem patrem amisisse adseverat, Hieronymus quartum.[1] 30 Mesore (i.e. 9 Octobris) fuit dies nativitatis sollemnis.[2] Si haec indicia vera sunt, natus erit die 9 Octobris (vel paulo antea) 210/209 a.C.n., sed in papyro die 5 Iunio 209 scripto iam refertur.[3]

Post mortem patris et caedem matris rex nominatus est ante diem 8 Septembris 204, sed ob iuventutem sub procuratore regni positus est. Reges Antiochus III Syriae et Philippus V, rex Macedoniae post nuntium mortis Ptolemaei IV conveniunt, ut possessiones Aegypti in Syria et Asia inter se dividerent. Itaque anno 203 bellum moverunt, quod ad annum 196 continuatum est. Pace facta Aegyptus Syriam et Thraciam amisit. Eodem fere tempore exercitus Aegyptius bellum contra usurpatorem Hyrgonaphore (Horwennefer) qui se regem Aegypti Superioris anno 205 Thebis proclamaverat. Anno 194 Ptolemaeus V Cleopatram in matrimonium duxit, filiam regis Antiochi III. Postea anno 186 motum in Aegypto Superiore suppressit Hyrgonaphoremque captum interfeci iussit.

Procuratores regni ab initio fuerunt Sosibius et Agathocles, patris ministri, quorum iussu mater interfecta erat. Sosibio (ut censetur) statim mortuo, Agathocle mense Octobri anni 203 a.C.n. ab Alexandrinis necato, dignitatem abstulit Tlepolemus, Pelusii strategus; cui mox successit Aristomenes Acarnan. Rex annum duodecimum agens mense Octobri 197 potestatem plenam accepit, Aristomene in officio ministri retento.

Post mortem Ptolemaei V filius puer Ptolemaeus VI Philometor regno successit.

Fontes de regno Ptolemaei V

recensere
  1. Iustinus, Epitome Trogi 30.2; Hieronymus, Commentarii in librum Danielem 11.13-14
  2. Tabula Rosettana
  3. P. Gurob 12 Textus. De hac re vide Egyptian Royal Genealogy

Bibliographia

recensere
  • M. Alliot, "La Thébaïde en lutte contre les rois d'Alexandrie sous Philopator et Epiphane (216-184)" in Revue belge de philologie vol. 29 (1951) pp. 421-443
  • M. Alliot, "La fin de la résistance égyptienne dans le sud sous Epiphane" in Revue des études anciennes vol. 54 (1952) pp. 18-26
  • "Ptolemy V, Epiphanes" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927) p. 252 ff.
  • E. Lanciers, "The cult of the Theoi Soteres and the date of some papyri from the reign of Ptolemy V Epiphanes" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 66 (1986) pp. 61-63
  • E. Lanciers, "Die Ägyptischen Tempelbauten zur Zeit des Ptolemaios V. Epiphanes (204-180 v. Chr.)" in MDIK vol. 42 (1986) pp. 81-98; vol. 43 (1987) pp. 173-182
  • K. Sethe, "Die historische Bedeutung des 2. Philä-Dekrets aus der Zeit des Ptolemaios Epiphanes" in ZÄS vol. 53 (1917) pp. 35-40
  • Frank William Walbank, "The accession of Ptolemy Epiphanes" in Frank William Walbank, Selected papers: studies in Greek and Roman history and historiography (Cantabrigiae, 1985) pp. 38-56

Nexus externi

recensere


Antecessor:
Ptolemaeus IV Philopator
Rex Aegypti e familia Lagidarum
204-180 a.C.n.
Successor:
Ptolemaeus VI Philometor