Ptilinopus perousii (Samoane manumā; Anglice many-colored fruit-dove) est species avium familiae Columbidarum. Insulas in Oceano Pacifico meridio-occidentali, praecipue in Polynesia Occidentali habitat, ubi in Insulis Samoanis, Tonga, et Vitiis observatur. Eius habitatio naturalis est humidae in locis planis silvae tropicae et subtropicae.


Classis : Aves 
Ordo : Columbiformes 
Familia : Columbidae 
Genus : Ptilinopus 
Species : P. perousii 
Ptilinopus perousii 
Peale, 1848  
Conservationis status
Femina Vunae, Taveunis Vitiorum.
Mas Mateis, Taveunis Vitiorum

Avis est parva columbida, circa 23 cm longa. Mas est plerumque luteolus, corona rubra et fascia rubra trans dorsum. Femina est plerumque viridis, dorsaliter obscurior, capite pectoreque cinereoribus, corona rubra, covertis? sub cauda rubris in avibus Samoanis et flavis in avibus Tonganensibus et Vitiensibus.

Avis alte in arborum aulaeo vesci fructibus bacisque, praecipue ficubus, solet. Nidus est parvus ramorum suggestus, ubi femina unum parit ovum album.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ptilinopum perousii spectant.
  Vide "Ptilinopum perousii" apud Vicispecies.