Programmatura astrologica

Exemplar a programmate astrologico factum. Tabula supra chartam natalem tempus partus, locum, et locos planetarum in signis et domibus ostendit. Alia tabula aspectus et eorum orbes perscribit.

Programmatura astrologica est genus programmatum computatralium ad computanda horoscopia astrologica designatum. Multa ex iis programmatibus interpretationes textuales in renuntiationibus narrativa commutant.[1][2][3][4]

ProprietatesRecensere

Programmata astrologica hodie plerumque locos planetarum subtiliter faciunt, hos locos glyphis astrologicis in tabulis graphicis ostendunt et imprimunt, data personae servant et a fasciculis datorum repositoriorum recuperant, locos planetarum chartarum varioarum ad inveniendos aspectus astrologicos inter eos (ut congrui sint) comparant, tempora eventuum futurorum magni momenti pro charta computant, et datorum repositorium servatum investigant. Nonnulla tabulas geographicas multicolores generant quae positiones monstrant ubi planetae tempore significante oriuntur et ad summum veniunt, plerumque tempore partus vel tempore inceptionis organizationis (astrocartographia appellata). Programmata astrologica cum orbis terrarum descriptione plerumque cooperiuntur, ut usor longitudines, latitudines, et zonas temporales urbium et oppidorum facile recenseat.[5][6] Multa interpretationes textuales de variis elementorum iuncturis in amplas renuntiationes impressas disponunt.[7]

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Susan Marya Baronoff, "Technology Dawns on Age of Aquarius: Looking to Future of Profession, Astrologists at Trade Show See Computers—and Washington," The Washington Post, 16 Aprilis 1992.
  2. V. Mansfield (1983), "Microastrology: Casting a Horoscope With a PC," PC Magazine 2(7): 597-607: "Astrological techniques lend themselves to microcomputers because these computers can do the necessary calculating of planetary and house positions to at least one tenth of a degree. The difficulty arises when the computer is used for the interpretive and interactive phase of astrology."
  3. P. Brimelow, "Heavens Help Us," Barron's, 28 Maii 1984: "The most important development for astrology today is the computer. Computers are able to easily perform the intricate calculations involved in drawing up a chart."
  4. Holden 2006:284–227.
  5. Foreman et Ashe 1992:304.
  6. Friedman 1984:225.
  7. Novem ex decem programmatibus a TopTenReviews.com anno 2011 recognitis renuntiationes interpretativas dant.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere