Pugna ad Trebiam

pugna nota secundo bello Punico
(Redirectum de Proelium Trebianum)
Vide etiam paginam discretivam: Trebia (discretiva).

Pugna ad Trebiam[1] fuit prima pugna nota secundo bello Punico Decembri mense 218 a.C.n. inter copias Punicas, duce Hannibale, et rem publicam Romanam facta, duce Tiberio Sempronio Longo qui hoc anno consul meruit. Ad 27 000 Romanorum militum magna clade occisi sunt; fere autem tres legiones (circiter 10 000 militum) victores fuerunt perfecto negotio, itaque honorifice ad Placentiam recesserunt. Hannibal imperitum ducem Romanum decepit, ut usque ad medium exercitus peteret, ita se circumvenit.

Bellum coepit in planis campis Placentinae provinciae in sinistra ripa Trebiae fluminis, quod est brevis rivus a meridie in Padum fluens. Scilicet ex loco pugna nominata est. Certum pugnae locum nescimus, sed a via Aemilia videri posse putatur.

Poeta Francogallicus Parnassensis sectae José-Maria de Heredia (1842-1905) praeclarum carmen de hac pugna composuit La Trebbia inscriptum[2]

Pugna Trebiae

Nexus interni

 
Continentia Scipionis

Trebia 218 • Lacus Trasimenus 217 • Cannae 216 • Nola 214 • Baecula 208 • Zama 202

 
David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!