Praepositus[1] (Francogallice prévôt) medio aevo primo fuit procurator aut superintendens[1] in munere ecclesiastico, secundo officialis[1] domaniis regis Franciae. Cuius munus praepositura vocatur.

Praepositus in officio ecclesiastico

recensere

In monasterio

recensere

Praepositus fratribus in monasterio erat procurator cui munus ab abbate et omnium fratrum ex consilio voluntateque demandabatur quo abbatis absentis istius potestatem accingebat ut fratrum disciplinam sustineret atque monasterii cura diligentiaque conferret faceretque omnia quae abbas praesens faciebat.

In ecclesia cathedrali

recensere

Praepositus in officio ecclesiae cathedralis, sed etiam in monasterio, erat superintendens cui munus ab episcopo, de expresso consilio et assensu ecclesiae capituli, ad eiusdem praestationum praediorumque addicta curanda et de reditibus rationes ineundas demandabatur ad tempus certum. Eo modo praepositus curabat de hominibus, terris, nemoribus, reditibus, censibus, decimis, terragiis, oblationis, aquis, pratis, pascuagiis et aliis omnibus huiumodi quae ad praeposituram eius pertinebant atque coram capitulo rationem reddebat.

Praepositus in domaniis regis et feudatariorum

recensere
 
Valentianae praepositi domus

Ab initio gentis Capetingorum, a rege ut agentes in pagis homines nobili loco orti adhibiti sunt sicut vicecomites, vicarii, castellani at isti inclinationem praebuerunt ad officium suum infeudandum. Oboedientia causa agens novus, exemplis ecclesiastici instigantis, apparuit praepositus in praepositura sua, quae circumscriptio modica fuit. simul cum domanii regis extensione simul praepositurae numerum augebit, sic quadraginta quinque Philippo Augusto regnante, Philippo Pulchri octoginta et tres numeratae sunt. In domaniis feudatariorum idem agens adhibetur sed saepe cum nominibus diversibus tales vicecomes in Normannia, vicarius in feudis meridionalis et castellanus in Flandria et Burgundia.

Praepositus firmarius

recensere

Ante saeculum 13, praepositus in domaniis regis erat firmarius qui res regias in villis curabat vel pagis et agriculturae, pecudibus, pasturae et huiusmodi invigilabat vectigalisque recolligebat. Munus praepositi auctione venderetur ad firmam et praefinitum tempus, generaliter temporis spatium triennio patebat, pro persona quae et de bona fama et fidela indoneaque reputata sit, sed et homo nobili loco natu et clericus vitabatur, ne illo praepositura patrimonium suum fiat aut infeudet et isto privilegia usurpentur. Cum munus ad firmam teneret istud irrevocabilis foret. Qui quantumcunque plus aliis oblatus erat huic praepositura adiudicabatur, qua de re pro se ipso per triennium praepositurae quaestum redigebat, se eas tamen aliis revendere prohibebatur.

Praepositus custos

recensere

Ab saeculo 13, Philippo Pulchri regnante, rex in custodia praeposituras potissimas demandavit, sed brevi tempore institutio ista extendetur. Praepositus custos, mercede ductus rege delectus et revocabilis fieri, praepositurae suae reditus in aerario ponere debuit.

Munus militaris

recensere

Si bellum ingrueret, in praepositum competebat hostem bannire, id est publico banno edicto populum convocare et in exercitum ducere, eique se praeficere. Excidione servitionis militaris plebeiae simul cum feudatariorum evocationis prosperitatem imminutum, per saeculum 12, Philippo Augusto regnante, praepositi officium militarem pro baiulo translatum est.

Munus iudicialis

recensere

Ut iudex pedaneus in causas tam civiles quam criminales congnoscebat sed senescallo vel ballivo suberat et decisionis suis appellationes ad eumdem superiorem interpositae erant. Praepositus ita balliviis senescallis subditi erant ut si in forisfactum qualem delinqueret talem murtrem, raptem, homicidium, proditionem ab iis amoverentur vel punirentur. A contrario evolutionis munus iudicialis ballivi, semper iurisdictionis integritatem suae atque causarum disceptandarum invigilavit custodivitque aliis regis officiarii contra usurpationes.

Munus quod ad administrationem domaniis et res pecuniarias pertinebat

recensere

Ea parte officii generalis est ut passim superius dictus est, nihilominus quamquam praepositus subditus foret ballivo non aliter praeter regi eius praepositurae rationes reddebat.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Claude Gauvard, Claude, A. De Libera, M. Zink (dir.), Dictionnaire du Moyen Âge, 2002, Lutetiae, PUF. (Francogallice)
  • Jacques Le Goff, Jean-Claude Schmitt, Dictionnaire raisonné de l'Occident Médiéval, 1999, Pictavii, Fayard. (Francogallice)
  • René Fédou, Lexique historique du Moyen Âge, 2008, Lutetiae, Armand Colin, collectio "Cursus". (Francogallice)
  • Pierre-Clément Timbal et André Castaldo, Histoire des Institutions Publiques et des Faits Sociaux, Parisiis, 8e éd. 1990, Dalloz, ISBN 2-247-01046-6. (Francogallice)
  • François-Olivier Touati (dir.), Vocabulaire historique du Moyen Âge (Occident, Byzance, Islam), 1995, Lutetiae, La Boutique de l'Histoire. (Francogallice)
  • André Vauchez (dir.), Dictionnaire encyclopédique du Moyen Âge,1997, Lutetiae, Éditions du Cerf, T. I et II. (Francogallice)