Potagium Camerani

ferculum

Potagium Camerani, Francogallice Potage Camérani vel à la Camerani, est ferculum e maccaronibus cum holeribus ficatisque pullinis concisis, ab Andrea Bartholomaeo Camerani, Italo Lutetiae versato, anno 1802 inventum, ab amico Grimod de la Reynière anno 1804 descriptum. Pristina methodo, quam Camerani amicusque Beyer medicus apud Café Anglais Parisiense elaboraverunt, ficata gallinarum electrocutarum praecepta sunt.[1] Simplicior confectionis modus a Leone Brisse anno circiter 1870 praescriptus est.[2]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

Eruditio
Praecepta