Postumius Aebutius Helva Cornicen

Postumius Aebutius Helva Cornicen Fidenas (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Aebutius anno 442 a.C.n. una cum Marco Fabio Q.f. Vibulano consul electus est. Eo anno senatus consultum effecit de colonia Latina in urbe Ardea condenda, ut melius defenderetur Roma urbs[1]. Anno 435 magister equitum Quinti Servilii Structi Prisci Fidenatis dictatoris erat et arcem Fidenarum expugnavit, quo facto cognomen Fidenatis accepit[2].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 11
  2. op. cit. IV 21


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus V et Marcus Geganius M.f. Macerinus II
Consul
442 a.C.n.
cum
Marco Fabio Q.f. Vibulano
Successores:
Gaius (Quintus) Furius Pacilus Fusus et Manius Papirius Crassus