Manius Papirius Crassus
Manius Papirius Crassus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.
Familia
recensereLucius Papirius Crassus, consul anni 436 a.C.n., eius propinquus certe fuit.
Cursus honorum
recensereGaius ipse anno 441 a.C.n. una cum Gaio Furio Pacilo Fuso consul Romanus creatus est. Eo anno pax domi forisque fuit. Sed tamen de agris plebi tribuendis cum tribunis plebis certatum est[1].
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, ab urbe condita IV 12
Antecessores: Marcus Fabius Q.f. Vibulanus et Postumius Aebutius Helva Cornicen |
Consul 441 a.C.n. cum Gaio Furio Pacilo Fuso |
Successores: Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus |