Porticus Octaviae
Aditus porticus Octaviae
Aditus porticus Octaviae
Regio: Regio IX
Genus aedificii: Porticus
Confectum seu sacratum: saeculum 1 a.C.n.
Patronus: Augustus, Octavia
Architectus: nescitur

Porticus Octaviae fuit aula ad usum publicum Romae iussu Augusti principis saeculo I a.C.n. exeunte aedificata et ad honorem sororis Octaviae nuncupata. In hac porticu bibliotheca atque musei quoddam genus collocata erant.

Historia

recensere

Porticus haec in Campo Martio[1], inter Montem Capitolinum et Circum Flaminium, primum a Quinto Caecilio Metello Macedonico anno 146 a.C.n. inchoata[2] et anno 131 a.C.n. (ut videtur) dedicata est. Itaque Porticus Metelli dicebatur, antequam sumptibus Octaviae, sororis Caesaris Augusti, circa 25 a.C.n. refecta est. A quo tempore porticus Octaviae dicta est : nam iuxta theatrum Marcelli sita erat atque ita opera matris cum monumento filii coniungebantur[3]. Anno 80 primum exarsit[4] atque a Domitiano Augusto restituta[5] iterum combusta postremo a Septimio Severo anno 203 refecta est[6].

Haec porticus formam rectangularem habuit (119 m x 132 m) et erat circumdata duplici serie columnarum[7]. Septem ex eis iussu papae Pii II deportatae sunt, ut podio? benedictionum veteris basilicae sancti Petri aedificando servirent.[8] Porticus duas aedes sacras cinxit, templum Iunonis Reginae anno 179 a.C.n. a censore Marco Aemilio Lepido dedicatum et templum marmoreum Iovis Statoris[9], primum templum Romanum in totum e marmore ab eodem Metello aedificatum. In latere Curia Octaviae, sedes bibliothecae, fuit. Aditui principali a flumine Tiberi appropinquabatur.

Ultimo decennio saeculi vicesimi excavationibus diligentibus fundamenta, quae extant inter theatrum Marcelli et ecclesiam S. Angeli in Pescheria, cuius aditus pars eiusdem porticus est, iterum in lucem venerunt.

De Musaeo

recensere

Multa illustria signa Graeca primo saeculo intra porticum exhibebantur, inter quae maxime memoranda erant :

  1. Quae postea fuit Regio IX Urbis.
  2. Velleius Paterculus I,11,3-5.
  3. Ovidius, Tristia III,1,69.
  4. Dio Cassius LXVI,24.
  5. Suetonius, Domitianus 20.
  6. CIL VI,1034Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 06, 01034")
  7. Staccioli p. 306
  8. Ferdinandus Gregorovius, Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Monaci (Beck) 1988, vol. 3, pag. 301
  9. Vitruvius III,2,5.
  10. Plinius XXXVI,15.
  11. Ibid. XXXVI,22.
  12. Ibid XXXVI,28-29.
  13. Ibid XXXVI,35.
  14. Velleius Paterculus I,11,3-4

Bibliographia

recensere
 
Romae

Haec stipula ad Romam spectat. Amplifica, si potes!