Porta:Norvegia/commentatioselecta
Berga est urbs Norvegica mari adiacens et caput provinciae Hordaland. Anno 2012 264 785 homines Bergam incolunt, ergo haec urbs secunda post caput Asloam Norvegiae est quod ad incolas pertinet.
Berga in occidentali Norvegiae litore patet, et porta fiordorum Norvegiae habetur. Vicus Bryggen in classem patrimonii humanitatis ab Societatis Educativae, Scientificae, et Culturalis Consocietatis Nationum concilio positus est. Berga condita anno 1070 ab Olafo Kyrre est et caput Norvegiae fuit usque ad annum 1299. Mansit tamen urbs maxima numero incolarum et maximum forum Norvegiae usque ad saeculum XIX. Fundamenta eius divitiarum erant et adhuc sunt merces maritimae, praesertim asellum. Incolae Bergae pisces siccos et cum sale vendebant mercatoribus qui abhinc ad Europae fora mittebant. Germani ligae hanseaticae multas naves Bergae habebant sed anno 1349 traditur pestem exarsisse e nave anglica. Anno 1360 Berga cum Hansae urbis se coniunxit. In urbe Hanseatici vicum suum occupabant, quem regebant sua sponte, et fruebantur magnis beneficiis, tamquam commercio reservato cum piscatoribus qui aestate Bergam adibant a Norvegia septentrionali, sed inter Germanos et Bergae incolas etiam fuerunt interdum rixae et violentiae.