Porta:Civitates Foederatae Americae/introductio

Civitates Foederatae Americae (Anglice: United States of America) est foederalis respublica constitutionalis cui quinquaginta civitates et unus districtus foederalis insunt. Rei publicae maximam partem pertinet in media America Septentrionali, ubi sui quadraginta octo civitates confines et Vasintonia (districtus capitalis) oceano Pacifico et Atlantico interiacent, Canada a parte septentrionali et Mexico a meridiana parte sitis. Civitas Alasca inter septentriones et occasum solis spectat, Canada ab oriente et Russia ab occidente trans Fretum Beringianum. Civitas Havaii est archipelagus in medio Pacifico. Civitates Foederatae nonnulla terroria, vel regiones insulares, in Mari Caribbaeo et Oceano Pacifico possident.

Civitas, quae aream superficialem 9.83 millionum chiliometrorum quadratorum praebet, et plus quam 305 decies centena milia incolarum habet, est omnium orbis terrarum civitatum tertia aut quarta in area, et tertia in area terrarum et numero incolarum. Civitas inter diversissimas mundi civitates constat, quanto de cultura et stirpe dicitur, ob magnam immigrationem gentium. Oeconomia est orbis terrarum maxima, cui anno 2008 fuit aestimatus productus domesticus grossus (PDG) CFA$14.3 trillione (23% totius mundi iuxta PDG nominale et paene 21% de paritate potestatis emptionis).