Polycotylus latipinnis est species Plesiosauriorum et typus generis Polycotyli. Unum huius speciei fossile, LACM 129639 rite appellatum, singulum adultum fetu intra corpore conservat, quod genus Polycotylum fuisse viviparum significat—inusitatus inter reptilia mos. LACM 129639, in Kansia decennio 199 repertum, in Museo Historiae Naturalis Comitatus Angelopolitis usque anno 2011 coacervabatur, cum tandem describeretur. Longitudo fetus est circa 40 centesimae longitudinis matris, quae est 4 m longa. Veri simile est gestationem, secundum quod de fetali nothosauriorum cognatorum evolutione scimus, fuisse duabus partibus perfectam.[1] Hoc fossile Polycotylum latipinnem fuisse animal viviparum significare putatur.

Pinna Polycotyli latipinnis. Samuel W. Williston, Oliver C. Farrington, North American Plesiosaurs: Part 1 (1903. Field Colombian Museum Publication (Geology) no. 73) tab. 21

Classis : Reptilia 
Ordo : Plesiosauria 
Familia : Polycotilidae 
Subfamilia : Polycotylinae 
Genus : Polycotylus 
   
Palaeontologia
100–66 m.a.Cretaceum superius
Subdivisiones: Species
{{{subdivision}}}
Species typica
Polycotylus latipinnis Cope, 1869
  1. Drake, N. (11 August 2011). "Sea monsters made great mothers" 

Bibliographia

recensere
  • O'Keefe, F. R. 2004. On the cranial anatomy of the polycotylid plesiosaurs, including new material of Polycotylus latipinnis, Cope, from Alabama. Journal of Vertebrate Paleontology 24 (2): 326-334.
  • O'Keefe, F. R., et L. M. Chiappe. 2011. Viviparity and K-Selected Life History in a Mesozoic Marine Plesiosaur (Reptilia, Sauropterygia). Science, 12 Augusti, 333 (6044): 870-873. DOI: 10.1126/science.1205689. Epitome

Nexus externi

recensere
 

Haec stipula ad reptile spectat. Amplifica, si potes!