Pluviale, sive cappa, est liturgicum Ecclesiae Occidentalis (scilicet ecclesiarum Romanae Catholicae, Lutheranae, et Anglicanae) vestimentum quod geritur ab episcopo aut presbytero in processionibus.

Reverendissimus Rogerius Iosephus Vangheluwe, Episcopus Brugensis, pluviale et mitram gerit.

Mantum papale recensere

 
Pius XII in sede gestatoria mantum papale sumens

Mantum papale simile pluvialis paramentum est, magis tantum longum, a Summo Pontifice tantummodo in solemnis celebrationis sumptum.

Historia recensere

Pirmissimum vero nuntium usi huius manti papalis in Dantis Alagherii "Divina Comoedia" inveniri posset. In qua Nicolaus III se ad poetam exhibet dicendo:

« Se di saper ch'io sia ti cal cotanto,

che tu abbi però la ripa corsa,

sappi ch'io fui vestito del gran manto »

(Dante Alighieri, Divina Commedia: Inf. XIX, 67/69)

Hoc mantum multum Pontificis staturam excedebat, itaque dum is solemniter procedet margines huius sustinendi erant a caudatariis apte delectis. Quotienscumque Pontifex in tronum sive in sede gestatoria sedebat, ministri margines claudebant ita ut praeter idem pontificem mantum gradus quoque troni velabat.

Hodie recensere

Extremus Pontifex qui mantum sumpsit Paulus VI fuit. Etsi sicut altera multa paramenta ab emendatione liturgiae Concilii Vaticani II non aboletur, tamen usus eius in umbra cecidit. Attamen recenter multa antiqua papalia manta, apte resecata, novellus usus invenerunt. Non solum Benedictus XVI his resecatis mantis usus fuit, sed etiam Ioannes Paulus II ipse in Portae Sanctae claustrum (a.D. 1983). Benedictus XVI item mirabile mantum in Urbi et Orbi benedictionem die Natali Domini Nostri sumpsit (a.D. 2007).

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • Cope in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!