Pitirimus Alexandri filius Sorokin (Russice Питирим Александрович Сорокин, tr. Pitirim Aleksandrovič Sorokin; natus in vico Tur'ja tunc gubernii Vologdensis, nunc rei publicae Komi in Russia, die 4 Februarii 1889; mortuus Vincestriae in Massachusseta die 10 Februarii 1968) fuit sociologus, culturologus, criminologus, et activista politica Russicus, dein Americanus, unus e fundatoribus theoriarum stratificationis socialis in statistica ac mobilitatis socialis.

Wikidata Pitirimus Sorokin
Res apud Vicidata repertae:
Pitirimus Sorokin: imago
Pitirimus Sorokin: imago
Nativitas: 23 Ianuarii 1889; Turya
Obitus: 10 Februarii 1968; Winchester
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Civitates Foederatae Americae

Familia

Proles: Peter Sorokin, Sergei Sorokin

Biographia

recensere

Sorokin iuvenis rerum novarum cupidus fuit, factionis socialistarum-revolutionariorum Russicae ab anno 1906 socius. Anno 1914 studia in Universitate Petropolitana complevit. Post revolutionem Februariam Russicam, strenuus vitae politicae in Russia particeps factus est, ut secretarius Alexandri Kerenskij, atque editor actorum diurnorum operi factionis socialistarum-revolutionariorum favebat. Res novas Octobres in Russia damnavit. Anno 1919, professor Universitatis Petropolitanae factus est. Anno 1922, emigravit. Ab anno 1923 in Civitatibus Foederatis habitans, civis earum ab anno 1930 factus est. Annis ab 1930 ad 1964 Universitatis Harvardianae professor et creator facultatis sociologiae, postquam professor emeritus, fuit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Pitirimum Sorokin spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •