Prisca Hungariae (imperatrix)
(Redirectum de Piroska Hungariae (imperatrix))
Prisca (Hungarice Piroska; nata anno circiter 1085–1090; mortua die 13 Augusti 1134) fuit filia ut videtur Ladislai I regis Hungariae Adelhaidisque uxoris suae, et nomine Irene imperatrix Byzantina ab anno 1104, uxor Ioannis II imperatoris. Dignitate Sancta Irene hodie a Christianis recognoscitur.
Ioannes ex Irena octo liberos genuit, scilicet:
- Alexius Comnenus, 1106–1142
- Maria Comnena, Alexii gemina, nata 1106, quae nupsit Ioanni Rogerio Dalasseno
- Andronicus Comnenus (mortuus 1142)
- Anna Comnena, quae nupsit Stephano Contostephano
- Isaacius Comnenus, sebastocrator
- Theodora Comnena (mortua 1157), quae Manueli Anemae nupsit
- Eudocia Comnena, quae Theodoro Batatzae nupsit
- Manuel Comnenus, imperator, patris successor
Nexus externi
recensere"Piroska" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); "Ioannes Komnenos Doukas" ibidem