Isaacius Comnenus (Ioannis II filius)
Vide etiam paginam discretivam: Isaacius Comnenus.
Isaacius Comnenus (Graece Ἰσαάκιος Κομνηνός; natus anno circiter 1113; mortuus post annum 1154) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius natu tertius imperatoris Ioannis II (ex uxore suo Piroska Hungariae genitus).
Isaacius titulo "Sebastocrator" dignatus est. Anno 1143, patre subito mortuo, iussu fratris Manuelis Isaacius in monasterio Pantocratoris incarceratus est ne imperium raperet.
In matrimonium duxit primum Theodoram quandam, origine hodie ignoto, quae eo peperit:
- Alexius
- Irene, quae cuidam Camatero Duca nupsit eoque peperit Isaacium Comnenum insulae Cypri dominum
- Ioannes
- Anna, quae Constantino Macroducae nupsit
- Maria, quae regi Stephano IV Hungariae nupsit
Postea Isaacius in matrimonium duxit Irenam Synadenam et ex ea genuit:
- Theodora, quae regi Hierosolymitano Balduino III nupsit
- Eudocia, fortasse (sed hoc incertum est) eadem quae duci Guillelmo VIII Montispessulani nupsit
Bibliographia
recensereNexus interni
Nexus externi
recensere- "Isaakios Komnenos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)