Cena iuxta Metabolam a Manuele Comneno oblata
Cena iuxta Metabolam in Melangiis ab imperatore Byzantino Manuele Comneno cognatis suis oblata est, anno ut videtur 1146 dum in Asia Minore militabat. Adfuerunt, si fons recte interpretatur, Ioannes Axuchus, qui imperatorem nuper mortuum Ioannem II laudavit, Andronicus Comnenus imperator futurus, Ioannes Ducas Nicephori Bryennii filius, Isaacius Comnenus qui fratrem Manuelem vituperavit. Cena ab Ioanne Cinnamo descripta est:
- Cum princeps in Melangiis moraretur, ad locum cui Metabole nomen, varii super coenam habebantur sermones; ubi omnibus res a principe gestas uno ore praedicantibus, Ioannes praeclara a Manuelis parente peracta facinora longe extulit praetulitque. Haud aegre quae dicebantur accepit imperator, nec sibi patrem praeferri moleste tulit. Etsi vero aliis Ioannes iam videretur importunus, noluit tamen loquentem interpellare ... sed cum in Manuelem acerbius ille [fortasse Isaacius?] et ingrate satis magis ac magis commoveretur, orta inde contentione, Andronicus iste in sebastocratorem infesto animo invectus, gladio caput illius fere obtruncasset, nisi imperator imposuisset manum: et Ioannes Ducas, qui et ipse partruelis erat principis, flagellum, quo concitari solent equi, imminenti supponens gladio ictum debilem fractumque avertisset in maxillam Andronici. Ita quidem periculum vitavit ille: at imperator, qui manum supra Andronicum protenderat, vulnus accepit, non letale quidem, sed quo paululum dissecta fuerit caro, cuius quamdiu vixit cicatricem in carpo tulit. Ita acrior ista contentio conquievit. Princeps vero aliquamdiu Isaacium a conspectu removit: Ioannem vero eo ipso incusatum supra dicta multavit poena, sed longe quam decernunt leges mitiore.[1]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Charles M. Brand, interpr., Deeds of John and Manuel Comnenus by John Kinnamos (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1976. ISBN 0-231-04080-6) p. 101, p. 246 n. 43
- Ferdinand Chalandon, Jean II Comnène, 1118-1143, et Manuel I Comnène, 1143-1180 (Lutetiae: Picard, 1912) p. 215
Nexus externi
recensere- "Violent quarrel among Komnenian family members at Metabole" in Prosopography of the Byzantine World (selige annum 1146)
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.