Ioannes Axuchus
Ioannes Axuchus (Graece Ἰωάννης Ἀξοῦχος sive Ἀξούχ), qui saeculo XII ineunte floruit, fuit nobilis Byzantinus et dux exercituum supremus, titulum "magnus domesticus" gerens. Ioannes Axuchus puer, origine Turcus, ab hominibus primi expeditionis sacrae iuxta Nicaeam anno 1097 captus imperatori Alexio Comneno dono datus est, quem per viam totam servavit et adiuvit. Anno circiter 1150 mortuus est.
Filius eius Alexius Axuchus protostrator in matrimonium duxerit Mariam Comnenam porphyrogenitam, imperatoris Ioannis neptem, et ex ea genuisse creditur Ioannem Comnenum agnomine Crassum, qui anno 1200 imperator se proclamavit eodemque anno interfectus est. Hic avus fuisse censetur Ioannis I imperatoris Trapezuntini.
Bibliographia
recensere- Charles M. Brand, "The Turkish Element in Byzantium, Eleventh-Twelfth Centuries" in Dumbarton Oaks Papers vol. 43 (1989) pp. 1–25
- Paul Magdalino, The Empire of Manuel I Komnenos, 1143-1180 (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002) pp. 194-195, 207-208, 218-221 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
- K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 123 "Maria Comnena"
Nexus externi
recensere- "Axuchos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |