Maria Comnena (porphyrogenita, Alexii filia)
Maria Comnena, quae medio saeculo XII floruit, fuit filia Alexii (filii natu maximi imperatoris Ioannis II et fratris Manuelis). Maria, in cubiculo purpureo nata igiturque titulum "porphyrogenita" gerens, Alexio Axucho nupsit. Eo peperit Ioannem cognomine "Crassum", qui imperium anno 1200 affectavit sed mox a militibus suis necatus est.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensere- "Maria Komnene" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)