Alexius Comnenus (Ioannis II filius)
Alexius Comnenus (Graece Ἀλέξιος Κομνηνός; Balabistae natus mense Februario 1106; mortuus Attaliae anno 1142) fuit nobilis Byzantinus e familia Comnenorum. Fuit filius natu maximus imperatoris Ioannis II (ex uxore suo Piroska Hungariae genitus) sororemque geminam habuit Mariam.
Alexius titulo imperiali anno 1119 a patre dignatus est. In matrimonium ducisse creditur primum Dobrodjejam Rutheniae principissam, regis Mstislavi filiam, quae ante annum 1136 mortua est. Postea alteram uxorem duxit cuius origo hodie nescitur. Filiam unam genuit Mariam, in cubiculo purpureo natam igiturque titulum "porphyrogenita" gerentem, quae Alexio Axucho nupsit.
Nexus externi
recensere- "Alexios Komnenos" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); "Dobrodjeja Mstislavna" ibidem